monumenta.ch > Plinius > sectio 279

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 279
{CXV} Elephantorum anima serpentes extrahit, cervorum urit. diximus hominum genera qui venena serpentium suctu corporibus eximerent. quin et subus serpentes in pabulo sunt, et aliis venenum est. quae insecta appellavimus, omnia olei aspersu necantur, vultures unguenti - qui fugat alios appetunt odorem -, scarabaei rosa. quasdam serpentes scorpio occidit. Scythae sagittas tingunt viperina sanie et humano sanguine; inremediabile id scelus: mortem ilico adfert levi tactu.